

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 22: Versus 10
Ecce introeuntes.Sicut Deus cunctorum praescius, cum discipulis loquitur de his quae alibi geruntur. Et bene paraturis Pascha amphoram aquae portans occurrit, ut ostendatur, quod hujus Paschae mysterium pro ablutione mundi per aquam baptismi sit celebrandum ubi veri Paschae cultoribus typicus de limine fervor aufertur, et ad tollenda peccata vivifici fontis baptisma consecratur. Amphora significat perfectam mensuram expleti temporis, quo dignum erat haec geri.Homo amphoram.Sine nomine designatur, ut pauper et ignobilis aestimetur, qui a Domino eligitur. Cujus sanctitas in hoc apparet, quod in strato ejus Dominus cum discipulis, cum sublimium virtutum delectatione requiescit.Sequimini.Consulte praetermittuntur nomina, vel bajuli aquae, vel Domini domus, ut omnibus volentibus imbui sacramentis Christi (quod est Pascha celebrare) Christum suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur.